=17.= Sequentī tamen annō cum in Algidō monte ab urbe
duodecimō fermē mīliāriō Rōmānus obsiderētur exercitus, L.
Quīntius Cincinnātus dictātor est factus, quī agrum quattuor
iūgerūm[25] possidēns manibus suīs colēbat. Is cum in opere
et arāns esset inventus, sūdōre dētersō togam praetextam 5
accēpit et caesīs hostibus līberāvit exercitum.
_Decemvirs appointed, 451 B.C. Laws of XII Tables
promulgated, 450 B.C. Death of Virginia; Decemvirs deposed,
449 B.C._
=18.= Annō trecentēsimō et alterō ab urbe conditā imperium
cōnsulāre cessāvit et prō duōbus cōnsulibus decem factī
sunt, quī summam potestātem habērent, decemvirī nōminātī.
Sed cum prīmō annō bene ēgissent,[26] secundō ūnus ex hīs, 10
Ap. Claudius, Virgīnī cūiusdam, quī honestīs iam stīpendiīs
contrā Latīnōs in monte Algidō mīlitārat,[27] fīliam virginem
corrumpere voluit; quam pater occīdit, nē stuprum ā decemvirō
sustinēret, et regressus ad mīlitēs mōvit tumultum.
Sublāta est decemvirīs[28] potestās ipsīque damnātī sunt. 15
_Revolt of the Fidenates, 438 B.C._
=19.= Annō trecentēsimō et quīntō decimō ab urbe conditā
Fīdēnātēs contrā Rōmānōs rebellāvērunt. Auxilium hīs
praestābant Vēientēs et rēx Vēientium Tolumnius. Quae
ambae cīvitātēs tam vīcīnae urbī sunt ut Fīdēnae sextō,
Vēī octāvō decimō mīliāriō absint. Coniūnxērunt sē hīs 20
15 et Volscī. Sed Mam. Aemiliō dictātōre et L. Quīntiō Cincinnātō
magistrō equitum victī etiam rēgem perdidērunt.
Fīdēnae captae et excīsae.
_War with Vei, 396 B.C._
=20.= Post vīgintī deinde annōs Vēientānī rebellāvērunt.
Dictātor contrā ipsōs missus est Fūrius Camillus, quī prīmum 5
eōs vīcit aciē, mox etiam cīvitātem diū obsidēns cēpit,
antīquissimam Ītaliae atque dītissimam. Post eam cēpit
et Faliscōs, nōn minus nōbilem cīvitātem. Sed commōta
est eī invidia, quasi praedam male dīvīsisset, damnātusque
ob eam causam et expulsus cīvitāte.[29] 10
_Rome Captured by the Gauls, 390 B.C._
Statim Gallī Senonēs ad urbem vēnērunt et victōs Rōmānōs
ūndecimō mīliāriō ā Rōmā apud flūmen Alliam secūtī
etiam urbem occupāvērunt. Neque dēfendī quicquam nisi
Capitōlium potuit; quod cum diū obsēdissent et iam Rōmānī
famē labōrārent, acceptō aurō, nē Capitōlium obsidērent, 15
recessērunt. Sed ā Camillō, quī in vīcīnā cīvitāte
exsulābat, Gallīs[30] superventum est gravissimēque victī sunt.
Posteā tamen etiam secūtus eōs Camillus ita cecīdit ut et
aurum, quod hīs datum fuerat, et omnia quae cēperant
mīlitāria sīgna revocāret. Ita tertiō triumphāns urbem 20
ingressus est et appellātus secundus Rōmulus, quasi et ipse
patriae conditor.
16 LIBER SECUNDUS
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account