FROM THE CAPTURE OF THE CITY TO THE END OF THE FIRST PUNIC
WAR, 390-241 B.C.
_Military Tribunes with Consular Power Elected, 444 B.C._
=1.= Annō trecentēsimō sexāgēsimō quīntō ab urbe conditā,
post captam autem prīmō, dīgnitātēs mūtātae sunt, et prō
duōbus cōnsulibus factī tribūnī mīlitārēs cōnsulārī potestāte.
Hinc iam coepit Rōmāna rēs crēscere. Nam Camillus eō
annō Volscōrum cīvitātem, quae per septuāgintā annōs 5
bellum gesserat, vīcit et Aequōrum urbem et Sūtrīnōrum
atque omnēs dēlētīs eārundem exercitibus occupāvit et trēs
simul triumphōs ēgit.
=2.= T. etiam Quīntius Cincinnātus Praenestīnōs, quī ūsque
ad urbis Rōmae portās cum bellō vēnerant, persecūtus ad 10
flūmen Alliam vīcit, octō cīvitātēs, quae sub ipsīs agēbant,
Rōmānīs adiūnxit, ipsum Praeneste aggressus in dēditiōnem
accēpit. Quae omnia ab eō gesta sunt vīgintī diēbus,[31]
triumphusque ipsī dēcrētus.
=3.= Vērum dīgnitās tribūnōrum mīlitārium nōn diū persevērāvit. 15
Nam post aliquantum nūllōs placuit fierī et quadriennium
in urbe ita fluxit ut potestātēs ibi māiōrēs nōn
essent. Praesūmpsērunt tamen tribūnī mīlitārēs cōnsulārī
potestāte iterum dīgnitātem et trienniō persevērāvērunt.
Rūrsus cōnsulēs factī. 20
_Death of Camillus, 365 B.C._
=4.= L. Genuciō et Q. Servīliō cōnsulibus mortuus est
Camillus. Honor eī post Rōmulum secundus dēlātus est.
17 _Invasion of the Gauls; Torquatus, 361 B.C._
=5.= T. Quīntius dictātor adversus Gallōs, quī ad Ītaliam
vēnerant, missus est. Hī ab urbe quārtō mīliāriō trāns
Aniēnem fluvium cōnsēderant. Ibi nōbilissimus dē senātōribus
iuvenis L. Mānlius prōvocantem Gallum ad singulāre
certāmen prōgressus occīdit, et sublātō torque aureō collōque 5
suō impositō in perpetuum Torquātī et sibi et posterīs
cognōmen accēpit. Gallī fugātī sunt, mox per C. Sulpicium
dictātōrem etiam victī. Nōn multō[32] post ā C. Mārciō Tuscī
victī sunt et octō mīlia captīvōrum ex hīs in triumphum
ducta. 10
_First Samnite War, 343-341 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account