Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notesBlakman, John
History
Henry the Sixth : $b a reprint of John Blacman's memoir, with translation and notes
Blakman, John
Great Britain -- History -- Henry VI, 1422-1461; Henry VI, King of England, 1421-1471
Pudicus enim & purus fuerat rex iste H. ab ineunte aetate sua. Omnem vero
lasciviam verbo & opere dum juvenis erat declinaverat, quoadusque
duxerat, nubilibus venientibus annis, praenobilem dominam, dominam
Margaretam, regis Ceciliae[9] filiam, ex qua unicum tantummodo procreavit
filium, Edwardum s. praenobilem & virtuosum principem, cum qua & cui
conjugale foedus syncerissime omnino servaverat, etiam in ipsius
dominae absentia, quae aliquando perlonga fuerat: nullam aliam a sua
feminam tota sua [A IV _a_] vita impudice tangens. Non etiam ad praefatam
suam conjugem effrenate, vel more impudicorum, habere solebat accessum dum
insimul commanserunt: sed tantummodo ut ratio et rei necessitas, servata
semper inter eos honestate conjugali et cum magna gravitate.
_Exemplum._
In argumentum vero suae servatae pudicitiae, omnino consueverat effugere
nuditatem et virorum et mulierum incantius[10] aspicere. ne, ut David,
amore illicito caperetur, cujus animam, prout legimus, oculi depraedati
fuerant. Propterea princeps iste pepigerat cum oculis suis foedus, ut
nec saltem impudice quamlibet aspicerat[11] feminam.
_Aliud exemplum._
Unde semel contigit, quod tempore natalis Domini choreas, vel
spectaculum quoddam generosarum juvencularum, resolutis sinibus suis
nudatas mamillas proponentium, quidam adduceret magnus dominus coram eo,
ut ante regis aspectum juvenes illae mulierculae sic denudatae
tripudiarent, ad probandum forsan eum, vel ad alliciendum regis
juvenilem animum. Sed rex iste non improvidus, nec diabolicae fraudis
ignarus, his spretis praestigiis, nimium indignatus, oculos avertens,
dorsum ejus citius posuit, et ad cameram suam exivit dicens, =Fy fy, for
shame, forsothe ye be to blame.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account