Si tu tuaque generosissima coniunx, socer humanissimus
reliquaque familia valetis, est cur maximopere
gaudeamus. Nos hic quidem valemus perbelle, et indies
bellius. Dici non potest quam mihi dulcescat Anglia
tua, idque partim consuetudine, quae omnia dura lenire 5
solet, partim Coleti Charnocique Prioris humanitate,
quorum moribus nihil fingi potest suavius, mellitius,
amabilius; cum his duobus amicis ego vel in extrema
Scythia vivere non recusem. Idem quod scripsit Horatius,
et vulgus interdum videre verum, res ipsa me 10
docuit; cuius hoc tritum nosti, quarum rerum durissimi
soleant esse aditus, eas felicius evenire. Quid nostro
illo ingressu fuit, ut ita dicam, inauspicatius? at nunc
secundiora indies omnia. Evomui taedium omne quo
me quondam nauseantem videbas. Quod reliquum est, 15
te oro, meum decus, ut quando tum cum meus me animus
deficiebat, tuo sustinuisti, nunc cum meus mihi non
deest, tuus ne destituat.
Quod ad diem praefinitum non veneris, expostulare
tecum nec libet, nec iuro me posse puto. Quid te retardarit 20
equidem nescio. Hoc unum scio, quicquid
fuit, legitimum quiddam et iustum fuisse, quare venire
non potueris; nam voluisse nihil dubito. Neque enim
ullam video causam cur istud fingere volueris. Et ea
est generosissimae mentis tuae ingenua simplicitas, ut 25
maxima etiam de causa mentiri nec scias si velis, nec
velis si scias. Non est meum te vel hortari vel dehortari,
immo dehortari potius. Quod tuae te res hortantur,
id sequere. Nos ita te desideramus ut interim te tuis
commodis inservire velimus. Si brevi venturus es 30
gaudemus; sin qua res te retinet, modo incommodi nihil
sit, ut hactenus fecimus, aequo te animo exspectabimus.
Pecunias meas anulo tuo diligenter obsignatas mitte.
Priori iam sum multis nominibus obaeratus; ministrat
ille quidem tum benigne tum prompte. Verum quando 35
ille humanissimi hominis officio functus est, par est nos
invicem gratorum hominum munere fungi, et quam
ille libenter dedit, tam nos libenter reddere. Ut rara
supellectile, ita bonis amicis parcius utendum esse
censeo. Si quid istic novatum est, facito me per literas 40
certiorem. Bene vale.
Oxoniae.
VII. AN OXFORD DINNER PARTY
ERASMUS DOMINO IOANNI SIXTINO S.D.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account