Quam vellem nuper, ut exspectaram, ita nostro illi
convivio interfuisses; vero inquam convivio, non symposio.
Mihi quidem omnino nullum unquam fuit suavius,
lautius, mellitius. Deerat nihil. Belli homunculi,
tempus lectum, locus lectus, apparatus non neglectus. 5
Iis lautitiis ut vel Epicurum ipsum, iis sermonibus
conditum erat ut vel Pythagoram delectare posset.
Homunculi non belli solum verum etiam bellissimi,
et eiusmodi qui Academiam possent facere, non modo
convivium. Quinam, inquies? Accipe, quo magis te 10
doleas abfuisse. Primum Richardus prior, ille Charitum
antistes; tum Theologus is, qui eodem die Latinam
habuerat contionem, vir tum modestus tum eruditus;
deinde Philippus ille tuus, homo lepidissimae festivitatis
Praesidebat Coletus veteris illius theologiae vindex 15
atque assertor. Accumbebat dextra Prior, homo
(ita me deus amet) non minus mirabili mixtura ex omnium
literarum generibus omnibus, quam ex summa
humanitate summaque item integritate conflatus. Ad
laevam recentior ille Theologus, cui nos quidem laevum 20
latus clausimus, ne poeta convivio deesset. Ex adverso
Philippus, ne non adesset iurisperitus. Accumbit deinceps
mixtum et sine nomine vulgus.
His ordinibus ita digestis statim bellum oritur inter
pocula, non tamen ex poculis neque poculentum. Cum 25
variis de rebus parum conveniebat, tum de hac pugna
erat acerrima. Dicebat Coletus Caym ea primum culpa
Deum offendisse, quod tanquam conditoris benignitate
diffisus suaeque nimium confisus industriae terram primus
proscidisset, cum Abel sponte nascentibus contentus 30
oves pavisset. Contra, nos pro se quisque niti,
Theologus ille syllogismis, ego rhetoriis. Ne Hercules
quidem contra duos, aiunt Graeci. At ille unus vincebat
omnes; visus est sacro quodam furore debacchari
ac nescio quid homine sublimius augustiusque prae se 35
ferre. Aliud sonabat vox, aliud tuebantur oculi, alius
vultus, alius aspectus, maiorque videri, afflatus est
numine quando.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account