Tandem cum et longius processisset disputatio, et esset
quam ut convivio conveniret gravior atque severior, 40
tum ego meis, hoc est poetae, partibus functurus, ut
et eam contentionem discuterem et festiviore fabella
prandium exhilararem, 'Res' inquam 'perantiqua est
et ex vetustissimis auctoribus repetenda; de qua
quid ipse in literis reppererim exponam, si prius detis 45
fidem vos id quod sum narraturus pro fabula non
habituros.' Ubi promiserant, 'Incidimus' inquam 'olim
in vetustissimum codicem, cuius et titulum et auctorem
aetas aboleverat tineaeque bonis literis semper
infestae deroserant. In eo unica tantum pagina nec 50
erat carie vitiata nec a tineis aut soricibus arrosa,
Musis credo quae sua sunt tutantibus. In ea me hac
ipsa de re, de qua decernitis, legere memini aut veram
aut, si vera non est, certe veri simillimam narrationem;
quam si vultis recensebo.' 55
Iubentibus illis 'Erat' inquam 'Caym ille homo
quemadmodum industrius, ita famelicus et avidus. Is
a parentibus persaepe audierat in viridario illo unde
fuissent depulsi, segetes sua sponte provenire laetissimas
spicis amplissimis, granis praegrandibus, culmis 60
adeo proceris ut alnum nostratem aequarent; eis nec
lolium nec spinam ullam aut carduum internasci. Haec
cum ille probe meminisset videretque eam tellurem
quam tum vexabat aratro, vix malignam minutamque
frugem producere, dolum addidit industriae. Angelum 65
illum paradisi custodem adiit, eumque veteratoriis
technis adortus magnis promissis corrupit, ut sibi ex
felicioribus illis segetibus vel paucula grana clam largiretur.
Dicebat Deum iam olim huius rei securum
ac neglegentem esse; tum si maxime rescisset, facile 70
impune futurum, cum res esset nullius momenti, modo
de pomis illis nihil attingeretur, de quibus solis fuisset
interminatus Deus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account