'"Eia" inquit "ne ianitor sis nimium diligens. Quid
si ingrata etiam est illi nimia tua sedulitas? Quid si 75
falli etiam cupit, magisque illum hominum callida industria
quam iners otium delectabit? An vero tu tibi
isto munere magnopere places? Ex angelo carnificem
te fecit, ut miseros nos et perditos crudelis arceres a
patria; te foribus cum rhomphaea alligavit, cui muneri 80
nos canes nuper coepimus addicere. Nos quidem
sumus miserrimi, at tu mihi videris conditione non
paulo afflictiore. Nos quidem paradiso caremus, quia
pomum nimium dulce gustavimus. Tu ut inde nos
arceas, pariter et coelo cares et paradiso; hoc miserior, 85
quod nobis quidem huc atque illuc, quo fert animi
libido, vagari liberum est. Habet et haec nostra regio,
si nescis, quibus exsilium nostrum consolemur, nemora
comis virentibus, mille arborum genera et quibus vixdum
invenimus vocabula, fonticulos passim ex clivis, 90
ex rupibus scaturientes; flumina limpidissimis aquis
ripas herbidas lambentia, montes aerios, valles opacas,
ditissima maria. Nec dubito quin in intimis illis suis
visceribus claudat tellus aliquid bonarum mercium;
quas ut eruam, scrutabor omnes eius venas, aut si mihi 95
defuerit aetas, nepotes certe mei facient. Sunt et hic
aurea mala, sunt fici pinguissimi, sunt frugum omniiuga
genera. Multa adeo passim sponte nascuntur ut
paradisum istum non magnopere desideremus, si liceat
hic aeternum vivere. Infestamur morbis; et huic rei 100
inveniet remedium humana industria. Video herbas
mirum quiddam spirantes. Quid si et hic inveniatur
aliqua quae vitam faciat immortalem? Nam scientia
ista non video quid ad rem pertineat. Quid mihi cum
his quae nihil ad me attinent? Quanquam in hac parte 105
non cessabo, quando nihil est quod non expugnet
pertinax industria. Ita nos pro uno hortulo mundum
latissimum accepimus, tu utrinque exclusus nec
paradiso frueris neque coelo neque terra, perpetuo his
affixus foribus, rhomphaeam semper versans, quid nisi 110
ut cum vento pugnes? Eia age, si sapis, tibi simul et
nobis consule. Da quod sine tuo detrimento largiri
potes, et accipe nostra vicissim quae tibi facimus communia.
Miser fave miseris, exclusus exclusis, damnatis
damnatior." 115
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account