'Persuasit pessimam causam vir pessimus, orator
optimus. Paucula grana furtim accepta diligenter
obruit, enata sunt non sine fenore, id fenus rursum
terrae gremio commissum, iterumque atque iterum,
aliud atque aliud. Nec saepius aestas recurrit, quam 120
ille iam ingentem spatiosumque agrorum tractum hac
semente occupavit. Quae res ubi evidentior esse
coepisset quam ut superos latere posset, vehementer
iratus Deus "Quantum intellego" inquit "iuvat hunc
furem labor et sudor. Eum ego illi magnifice cumulabo." 125
Simulque cum dicto confertissimum undique agmen
immittit in segetem, formicarum, curculionum, bufonum,
erucarum, murium, locustarum, scrofarum, avium
aliarumque id genus pestium, quae segetem partim
adhuc humo conditam, partim herbescentem, partim 130
iam flavam, partim horreo compositam depascerentur.
Accessit ingens ex coelo calamitas, grandinis et venti vis
tanta ut quernis roboribus aequales culmi illi stipulae
aridae in morem defringerentur. Angelus ille custos
mutatus atque, quod hominibus faveret, humano corpori 135
inclusus. Caym, cum Deum incensis frugibus placare
studeret, nec fumus subvolaret, certam illius iram
intellegens desperat.'
Habes fabulam, Sixtine, inter pocula dictam atque
inibi inter pocula natam, atque adeo ex ipsis, si libet, 140
poculis, quam volui ad te perscribere; primum ne nihil
scriberem, cum meas esse partes agnoscerem ut scriberem,
quippe qui tuas literas posterior accepissem,
deinde ne tu eius convivii tam lauti prorsus expers esses.
Bene vale. Oxoniae. 145
VIII. LEARNING IN ENGLAND
ERASMUS ROBERTO PISCATORI AGENTI IN ITALIA ANGLO S.D.
Subverabar nonnihil ad te scribere, Roberte carissime,
non quod metuerem ne quid de tuo in nos amore
tanta temporum locorumque disiunctio detrivisset; sed
quod in ea sis regione, ubi vel parietes sint tum eruditiores
tum disertiores quam nostrates sunt homines; 5
ut quod hic pulchre expolitum, elegans, venustum habetur,
istic non rude, non sordidum, non insulsum videri
non possit. Quare tua te exspectat prorsus Anglia non
modo iureconsultissimum, verum etiam Latine Graeceque
pariter loquacem. Me quoque iampridem istic 10
videres, nisi Comes Montioius iam ad iter accinctum
in Angliam suam abduxisset. Quo enim ego iuvenem
tam humanum, tam benignum, tam amabilem non
sequar? Sequar, ita me deus amet, vel ad inferos usque.
Amplissime tu quidem mihi eum praedicaras graphiceque 15
prorsus descripseras; at vincit cotidie, mihi crede,
et tuam praedicationem et meam de se existimationem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account