Sed quid Anglia nostra te delectat, inquis? Si quid
mihi est apud te fidei, mi Roberte, hanc mihi fidem
habeas velim, nihil adhuc aeque placuisse. Coelum 20
tum amoenissimum tum saluberrimum hic offendi;
tantum autem humanitatis atque eruditionis, non illius
protritae ac trivialis, sed reconditae, exactae, antiquae,
Latinae Graecaeque, ut iam Italiam nisi visendi gratia
haud multum desiderem. Coletum meum cum audio, 25
Platonem ipsum mihi videor audire. In Grocino quis
illum absolutum disciplinarum orbem non miretur?
Linacri iudicio quid acutius, quid altius, quid emunctius?
Thomae Mori ingenio quid unquam finxit natura
vel mollius vel dulcius vel felicius? Iam quid ego 30
reliquum catalogum recenseam? Mirum est dictu
quam hic passim, quam dense veterum literarum seges
efflorescat; quo magis debes reditum maturare. Comes
ita te amat, ita meminit, ut de nullo loquatur saepius,
de nullo libentius. Vale. 35
Londini tumultuarie. Nonis Decembr. (1499).
IX. A JOURNEY TO PARIS
ERASMUS BATTO S.P.D.
Multis nominibus tibi gratias agere debeo, mi Batte,
qui vigilias meas, hoc est opes, miseris, cum mature,
quod non soles, tum optima fide, ut consuesti facere;
denique per tabellionem non modo diligentem verum
etiam facundum, ita ut mihi non illius labori modo 5
verum etiam orationi fuerit referenda merces. Verum
artem arte lusimus et iuxta vetus proverbium contra
Cretensem Cretizavimus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account