Anglica fata Parisios usque nos sunt persecuta. En
tibi alteram narro tragoediam priore etiam atrociorem! 10
Pridie Calendas Februarias Ambianos pervenimus,
bone deus, quam duro itinere! Iuno, opinor, aliqua
rursus Aeolum in nos excitarat. Ego cum iam de
via ita essem affectus ut morbum etiam metuerem,
coepi de equis conducendis cogitare, non paulo praestare 15
ratus corpusculo quam nummulis parcere. Et
hic sunt ad perniciem secunda omnia. Dum diversorium
solitum peto, obiter forte aedes praetereo
quasdam equis locandis inscriptas. Ingredior, advocatur
locator, homo effigie et habitu ita adamussim 20
Mercurium referens ut mihi primo quoque congressu
furis suspicionem dederit. Convenit de mercede.
Conductis duobus equis iter sub vesperum ingredimur,
comitante iuvene quodam, quem generum esse
suum aiebat, qui iumenta domum referret. Postridie 25
ad viculum quendam, cui divo Iuliano nomen est,
perventum est et quidem multa adhuc luce, locum
latrocinio destinatum. Ego ut pergeremus hortabar.
Ille latronis discipulus causari, equos non esse supra
vires defatigandos, satius esse illic pernoctare ac 30
postridie id dispendii anticipata luce sarcire. Non
repugnabam magnopere, nihil etiamdum sceleris
suspicans. Iam propemodum cenaveramus, cum
ministra iuvenem illum una nobiscum accumbentem
a convivio sevocat, alteri equo nescio quid mali esse 35
dictitans. Discedit adolescens sed eo vultu ut aliud
nuntiatum intellegeres. Ego continuo puellam revocans,
'Heus' inquam 'filia, uter equorum male habet,
meusne an huius?' Nam aderat Anglus itineris mei
comes. 'Et quid tandem est mali?' Illa conscientiam 40
constanter dissimulare non valens subrisit, et
figmentum confessa venisse notum quendam aiebat,
qui iuvenem ad colloquium evocasset.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account