commode de duraturi foederis legibus dispicere.' Approbavit
Andreas et 'Hoc,' inquit, 'opinor, agit hic
legatus.'
His ita dissertis redii ad id quod Ammonius non
responderat liquido. 'Estne' inquam 'cardinalis?' 35
'Unde' inquit 'tibi istuc in mentem venit?' 'Quoniam'
inquam 'hoc narrant Itali.' 'Et illi' inquit
'unde norunt?' 'Hic' inquam 'te novi. Si post
annos aliquot te videam in Brabantia, quaeras unde te
agnoscerem?' Subriserunt inter sese, me ne tantulum 40
quidem etiam suspicante. Mox urgebam num revera
esset cardinalis. Tergiversatus est Ammonius. Tandem
'Est' inquit 'animo cardinalitio.' Hic ego suaviter
arridens 'Istuc aliquid est,' inquam 'gerere animum
cardinalitium.' 45
Haec aliaque multa Canossa audivit tacitus. Tandem
dixit nescio quid Italice. Mox admiscuit voces
Latinas, sed sic ut posses negotiatorem ingeniosum
agnoscere. Cum nihil responderem, ad me versus dixit:
'Demiror te in hac barbara natione velle vivere, 50
nisi forte hic mavis esse solus quam Romae primus.'
Hanc argutiam demiratus in negotiatore, respondi me
vivere in ea regione quae plurimos haberet insigniter
doctos, inter quos mihi satis esset ultimum tenere
locum, cum Romae nullo in numero futurus essem. 55
Haec aliaque dixi, nonnihil iratus negotiatori. Puto
mihi tunc genium aliquem bonum adfuisse; alioqui in
summum discrimen me pertraxerat Ammonius, qui
non ignorabat quanta libertate soleam apud amicos
effutire quicquid in buccam venerit. 60
Surreximus. Andreas et ego diutius ambulavimus
in horto qui aedes dirimit, ac post diutinam confabulationem
officii causa produxit ad ostium terrestre
(nam ea pars domus in qua pransi fueramus, spectat
flumen Thamisin); malebam enim redire pedibus 65
quam cymba. Post aliquot dies cum redissemus in colloquium,
aperit Andreas fabulae scenam, ac mecum
sedulo agit ut Canossam comiter in Italiam, plurima
testificans quam ille de me magnifice tum loqueretur
tum sentiret. Sed surdo canebat fabulam. At interim 70
parum amice factum est ab Ammonio, qui non
ignorabat linguae meae loquacitatem. Poteram aliquid
vel in Pontificem vel in legatum effutire, quod
mihi post fraudi fuisset.
XVI. ERASMUS' APOLOGIA PRO VITA SUA
REVERENDO PATRI SERVATIO ERASMUS S.P.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account