Humanissime pater, literae tuae per plurimorum
iactatae manus tandem ad me quoque pervenerunt
iam Angliam egressum; quae mihi sane voluptatem
incredibilem attulerunt, quod veterem illum tuum in
me animum adhuc spirant. Paucis autem respondeo, 5
utpote ex itinere iam scribens, et ad ea potissimum
quae tu scribis ad rem maxime pertinere. Tam varia
est hominum sententia, et suus cuique avium cantus,
ut omnibus satisfieri non possit. Ego certe hoc sum
animo, ut quod sit factu optimum sequi velim; testis 10
est mihi Deus. Nam si quid olim iuveniliter sensi, id
partim aetas, partim rerum correxit usus. Nunquam
mihi fuit consilium vel vitae genus vel cultum mutare,
non quod probarem, sed ne cui scandalo essem. Scis
enim me ad id vitae genus tutorum pertinacia et aliorum 15
improbis hortatibus adactum esse magis quam
inductum; tum Cornelii Woerdeni conviciis et pudore
quodam puerili fuisse retentum, cum intellegerem mihi
hoc vitae genus haudquaquam aptum esse; nam non
omnibus congruunt omnia. Ieiuniorum semper impatiens 20
fui, idque peculiari quadam corporis ratione.
Semel excitatus e somno nunquam potui redormiscere
nisi post horas aliquot. Ad literas tantum rapiebatur
animus, quarum istic nullus usus, adeo ut non
dubitem quin si in liberum aliquod vitae genus incidissem, 25
non solum inter felices verum etiam inter
bonos potuissem numerari.
Itaque cum intellegerem me nequaquam esse idoneum
isti generi vitae, et coactum non sponte suscepisse,
tamen quia receptum est publica nostri seculi opinione 30
piaculum esse a semel suscepto vitae genere desciscere,
decreveram et hanc infelicitatis meae partem fortiter
perpeti. Scis enim me multis in rebus infortunatum
esse. At hoc unum ceteris omnibus gravius semper
duxi, quod in huiusmodi vitae genus detrusus essem, a 35
quo cum animo tum corpore essem alienissimus: animo,
quod a caerimoniis abhorrerem et libertatis amans
essem; corpore, quod etiamsi maxime placuisset vitae
institutum, corporis natura non ferebat eiusmodi
labores. At obiiciet mihi aliquis annum probationis 40
(ut vocant) et aetatem maturam. Ridiculum. Quasi
quis postulet ut puer anno decimo septimo, maxime in
literis educatus, norit se ipsum, quod magnum est etiam
in sene, aut anno uno id discere potuerit quod multi
cani nondum intellegunt. Quanquam ipse nunquam 45
probavi, et gustatum iam multo minus, sed iis quas
dixi rationibus sum irretitus; tametsi fateor eum qui
vere sit bonus, in quovis vitae genere bene victurum.
Neque diffiteor me ad magna vitia fuisse propensum,
non tamen usque adeo corrupta natura quin si commodus 50
accessisset gubernator et vere Christianus, potuissem
ad bonam duci frugem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account