Hoc igitur interim spectavi, in quo vitae genere
minime malus essem, atque id sane me assecutum puto.
Vixi interim inter sobrios, vixi in studiis literarum, 55
quae me a multis vitiis avocaverunt. Licuit consuetudinem
habere cum viris vere Christum sapientibus,
quorum colloquio factus sum melior. Nihil enim iam
iacto de libris meis, quos fortasse vos contemnitis. At
multi fatentur se redditos eorum lectione non solum 60
eruditiores verum etiam meliores. Pecuniae studium
nunquam me attigit. Famae gloria nec tantillum
tangor. Voluptatibus, etsi quondam fui inclinatus,
nunquam servivi. Crapulam et ebrietatem semper
horrui fugique. Quoties autem cogitabam de repetendo 65
vestro contubernio, succurrebat invidia multorum,
contemptus omnium, colloquia quam frigida, quam
inepta, quam non sapientia Christum, convivia quam
laica; denique tota vitae ratio, cui si detraxeris caerimonias,
non video quid relinquas expetendum. Postremo 70
succurrebat corporis imbecillitas, quae iam aetate
et morbis ac laboribus aucta est; quae facit ut nec
vobis satisfacturus essem et me ipsum occiderem. Iam
annis aliquot obnoxius sum calculo, gravi sane malo et
capitali. Iam annis aliquot nihil bibo nisi vinum, neque 75
quodvis vinum, idque cogente morbo. Non fero quemvis
cibum, nec coelum quidem quodlibet. Nam morbus hic
facile recurrens maximam postulat vitae moderationem;
et novi coelum Hollandicum, novi victus vestri rationem,
ut de moribus nihil dicam. Itaque si redissem, 80
nihil aliud fuissem assecutus nisi quod vobis molestiam
attulissem et mihi mortem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account