Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh BardsEvans, Evan
General
Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards
Evans, Evan
Welsh poetry -- To 1550; Welsh poetry -- Translations into English
Sunt in istis genealogiis multa quæ antiquario Britannico usui esse
possunt; nihil enim apud nostrates vel antiquius vel magis autenticum
extat, et nihil quod magis nostram illustrat et confirmat historiam.
Nonnulli enim ex Bardis non solum rei poeticae, verum etiam historicae
mentem appulerunt. Erat in monasteriis uber historiarum, genealogiarum
et poeseos collectio. Bardi enim ab abbatibus maxime fovebantur, et
erant in festis solennibus ab iis laute excepti: uti constat ex operibus
GUTTO’R GLYNN, GUTTUN OWAIN, IEUAN DEULWYN et TUDUR ALED. Extant et nunc
in nobiliorum ædibus innumera Epicedia, quæ nostrates _Cywyddau Marwnad_
nuncupavere: fuit enim Bardi domestici munus, cum aliquis e familia
obierit, ejus Epicedium concinnare, quod post exequias ad cognatos fuit
delatum et coram iis a Rhapsodis quos nostrates _Datceiniaid_ nominavere
recitatum. Inter alia quæ in defuncti honorem sunt narrata, ejus
genealogiam memorare tenebatur, ex quibus nobilibus ortus fuerit
familiis, et quæ præclara fecerint ejus majores facinora. Hujuscemodi
poematum multa vidi exemplaria pulchre exarata. Ab ELIZABETHAE Reginæ
tempore nullus fuit Bardorum legitimus consessus: unde fit ut nil sit
deinceps accurate et secundum prosodiæ regulas scriptum: eousque ut
jamdudum Bardorum et historicorum opera (ex quibus solis vera et genuina
Britanniæ historia petenda est) in maximo sint periculo ne funditus
pereant. Quod multas ob causas in seculo tam docto et sagaci maxime est
deplorandum, sunt quidem hoc ævo qui hæc studia velint rediviva, et qui
plus ipsi possint in re poetica atque historica quam quos superior tulit
aetas. Inter quos societas _Cymmrodorion_ Londini, patriae atque
maternae linguae amore instigata, inter alia laude digna instituta,
nonnulla veterum et recentiorum melioris notae Bardorum poemata typis
mandare meditatur. Opus profecto omnibus Cambris ingenuis gratissimum et
longe desideratissimum. Optandum est potius quam expectandum, ut ii qui
habent aliquid in poesi vel historia notatu dignum in privatis
bibliothecis reconditum, id in vulgus emittant, aut saltem ab iis qui
hujusmodi rebus operam navant perlegi permittant. Sic enim suae famae et
patriae commodo melius consulent quam vermibus et muribus committere.
Ego autem in Cambriae montibus degens a bibliothecis et museis procul,
quod potui feci; utinam ii qui plus possint, et materiam uberiorem sunt
nacti de Bardis, et caeteris Britannicae antiquitatis reliquiis, meliora
cudant.
YCHYDIG
AWDLAU O WAITH YR HEN FEIRDD,
YN AMSER
TYWYSOGION CYMRU;
WEDI EU CYFIEITHU I’R SAESONEG;
Er mwyn dangos ansawdd ein Prydyddiaeth i wyr cywraint, dysgedig,
anghyfiaith: â nodau byrrion, i eglurhau enwau Dynion, a Lleoedd, a
grybwyllir ynddynt; a hanes byrr o honynt, wedi ei gasglu allan o
_Drioedd Ynys Prydain_, a hen Goffadwriaeth eraill; er dywenydd i’r oes
hon, ac er adfer ei haeddedigawl barch i’r hen famiaith _Gymraeg_, ac i’n
Gwlad; a’u dyledus glod i’w thrigolion dewrwych gynt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account