The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
adhuc nuper essemus in terra quod Andreas dux de Saruogle [Marginal note:
Vel, Sciruogle. Andreas dux Russiæ.] quæ est in Russia fuit apud Bati
accusatus, quod educeret equos Tartarorum de terra et venderet alias, et
cum tamen non esset probatum fuit, occisus: quod audiens iunior frater
eius, venit cum vxore occisi ad ducem prædictum Bati, volens supplicare, ne
terra tolleretur eisdem. Qui dixit par esse, quod vxorem fratris carnalis
prædicti duceret in vxorem: et mulieri præcepit ducere illum in virum
secundum consuetudinem Tartarorum. Qui respondit, quod prius vellet occidi,
quam faceret contra legem. At ille, nihilominous tradidit eam illi, quamuis
renuerat quantum posset: et duxerunt ambo in lecto, et posuerunt puerum
super illam plorantem et clamantem et cogerunt eos commisceri coactione non
conditionali, sed absoluta. [Sidenote: De superstitiosis traditionibus
eorum. [Greek: Ethelothraeskeia.]] Quamuis de iustitia facienda, vel
peccato, cauendo nullam habeant legem, nihilominus tamen habent aliquas
traditiones, quas dicunt esse peccata: quas confinxerunt ipsi et patres
eorum. Vnum est, cultellum figere in igne, vel etiam quocunque modo tangere
cum cultello: vel cum cultello extrahere carnes de caldario: iuxta ignem
etiam incidere cum securi. Credunt etiam quod sic auferri caput debeat
igni. Item appodiare se ad flagellum, cum quo percutitur equus: Ipsi enim
calcaribus non vtuntur. Item tangere flagellis sagittas. Item iuuenes aues
occidere, vel accipere: cum froeno equum percutere, Item os cum osse alio
frangere. Item lac vel aliquem potum vel cibum super terram effundere. In
statione mingere, sed si voluntarie facit occiditur: si autem aliter,
oportet quod pecunia soluatur incantatori, qui purificet eos: faciat etiam
stationem et ea quæ in ipsa sunt inter duos ignes transire. Sed antequam
sic purificetur nullus audet intrare vel aliquid de ipsa portare. Item si
alicui morsus imponitur, et deglutire non potest, et de ore suo eijcit eum,
fit foramen sub statione, et extrahunt per illud foramen, et sine vlla
misericordia occiditur. [Sidenote: [Greek: atheotaes].] Item si aliquis
calcat limen stationis alicuius ducis interficitur eodem modo. Et multa
habent similia, de quibus longum est narrare. Sed homines occidere, aliorum
terras inuadere, res aliorum accipere, quocunque iniusto modo fornicari,
alijs hominibus iniunari, facere contra Dei prohibitiones et Dei præcepta,
nullum est peccatum apud eos. De vita æterna et damnatione perpetua, nihil
sciunt. Credunt tamen quod post mortem in alio seculo viuant, greges
multiplicent, comedant, bibant, et alia faciant, quæ in hoc seculo à
viuentibus hominibus fiunt. Diuinationibus, augurijs, aruspicijs,
veneficijs, incantationibus multum intendunt. Et cum à dæmonibus ipsis
respondetur, credunt quod Deus ipsis loquatur, quem Deum vocant Itoga: sed
Comani Cham, id est, imperatorem ipsum appellant, quem mirabiliter timent
et reuerentur: ac oblationes offerunt multas, et primitias cibi et potus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account