The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Dicto de hominibus, dicendum est de ritu: de quo tractabimus in hunc modum.
Primo de cultu: secundo de hijs quæ credunt esse peccata: tertio de
diuinationibus, et purgationibus peccatorum: quarto de ritu funeris. Vnum
Deum credunt, quem credunt esse factorem omnium visibilium et inuisibilium.
Et credunt eum tam bonorum in hoc mundo quam pænarum esse factorem: non
tamen orationibus vel laudibus, aut ritu aliquo ipsum colunt. Nihilommus
habent idola quædam de filtro ad imaginem hominis facta; et illa ponunt et
vtraque parte ostij stationis, et subtus illa ponunt quiddam de filtro in
modum vberis factum, et illa credunt esse pecorum custodes, et eis
beneficium lactis et pullorum præstare. Alia vero faciunt de pannis
sericis, et illa multum honorant. Quidam ponunt illa in pulchro curru tecto
ante ostium stationis: et quicunque aliquid de illo curru furatur, sine
vlla miseratione occiditur. Duces, millenarij, et centenarij vnum semper
habent in medio stationis. Prædictis idolis offerunt primum lac omnis
pecoris et iumenti. Et cum primo comedere et bibere incipiunt, primo
offerunt eis de cibarijs et potu. Et cum bestiam aliquam occidunt, offerunt
cor Idolo quod est in curru in aliquo cypho, et dimittunt vsque mane, et
tunc auferunt de præsentia eius et decoquunt et manducant. Primo etiam
imperatori faciunt idolum, quod ponunt in curru, ante quam stationem
honorifice, sicut vidimus ante ordam imperatoris istius offerunt munera
multa. Equos etiam offerunt ei, quos nullus audet ascendere vsque ad
mortem. Alia etiam animalia eidem offerunt. Quæ vero occidunt ad
manducandum, nullum os ex eis confringunt, sed igni comburunt. Et etiam ad
meridiem tanquam Deo inclinant, et inclinare faciunt alios nobiles, qui se
reddunt eisdem. Vnde nuper contigit quod Michael, qui fuit vnus de magnis
ducibus Russiæ, cum iuisset ad se reddendum Bati, fecerunt eum prius inter
duos ignes transire: Post hoc dixerunt, quod ad meridiem Cyngis inclinaret.
Qui respondit, quod Bati et seruis suis inclinaret libenter, sed imagini
hominis mortui non inclinaret, quia non licet hoc facere Christianis. Et
cum sæpe diceretur, quod inclinaret, et nollet, mandauit ei prædictus per
filium Ieroslai, quod occideretur si non inclinaret. [Sidenote: Martyrium
Michaelis ducis Russiæ.] Qui respondit, quod potius vellet mori, quam hoc
faceret, quia non liceret. At ille satellitem vnum misit, qui tam diu
contra cor eum in ventre calce percussit, quousque deficeret. Tunc quidam
de suis militibus quia astabat confortans eum dixit: Esto robustus quia hæc
poena non diu tibi durabit, et statim sequetur gaudium sempiternum: post
hoc fuit caput eius cultello præcisum. Militi vero prædicto fuit caput
etiam cultello amputatum. Solem igitur lumina et ignem venerantur et
adorant, et aquam et terram, eis cibonim et potus primitias offerentes, et
mane potissime antequam comedant et bibant: quia de cultu Dei nullam legem
obseruant. Neminem cogunt suam fidem vel legem negare. Accidit tamen dum
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account