The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02 — John Shaqi
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Secundum autem responsa ipsius faciunt vniuersa. [Sidenote: Cultus luna.]
In principio etiam lunationis vel plenilunio incipiunt quicquid noui agere
volunt. Vnde illam magnum imperatorem appellant, eique genua flectunt et
deprecantur. Solem dicunt esse matrem lunæ, eo quod lumen à sole recipiat.
Et vt breuiter dicam per ignem credunt omnia purificari. Vnde cum nuncij
veniunt ad eos, vel principes, vel qualescunque personæ, oportet ipsos et
munera quæ portant per duos ignes transire, vt purificentur. Item si cadit
ignis de coelo super pecora, vel super homines, quod ibidem sæpe contingit,
siue aliquid talium euenerit eis, per quod immundos seu infortunatos se
reputant, oportet similiter per incantatores mundari. Et quasi omnem spem
suam in talibus posuerunt. [Sidenote: Ritus funebris.] Quando aliquis eorum
infirmatur, ponitur in statione eius vna hasta, et contra illam filtrum
circumuoluitur nigrum: et ex tunc nullus audet alienus postes stationum
intrare. Et quando incipit agonizare, omnes recedunt ab eo; quoniam nullus
de ijs qui morti eius assistunt, potest ordam alicuius ducis vel
imperatoris vsque ad nouam lunationem intrare. Cum autem mortuus est, si
est de maioribus, sepelitur occultè in campo vbi placuerit: sepelitur autem
cum statione sedendo in medio eius, et ponunt mensam ante eum, et alueum
carnibus plenum, et cyphum lactis iumentini: Sepelitur autem cum eo vnum
iumentum cum pullo, et equus cum fræno et sella: et alium equum comedunt et
stramine corium implent, et super duo vel quatuor ligna altius ponunt, vt
habeat in alio mundo stationem vbi moretur, et iumentum de quo lac habeat,
et, possit sibi equos multiplicare, et equos etiam in quibus valeat
equitare. Aurum et argentum sepeliunt eodem modo cum ipso. Currus in quo
ducitur frangitur, et statio sua destruitur, nec nomen proprium eius vsque
ad tertium generationem audet aliquis nominare. Alius etiam est modus
sepeliendi quosdam maiores. Vaditur in campo occultè, et ibi gramma
remouent cum radicibus et faciunt foueam magnam, et in latere illius foueæ
faciunt vnam sub terra, et illum seruum quem habet dilectum ponunt sub eo,
qui iacet tam diu sub eo donec incipit agonizare, deinde extrahunt eum vt
valeat respirare, et sic faciunt ter. Et si euadet, postea est liber, et
facit quicquid ei placuerit, et est magnus in statione, ac inter parentes
illius. [Sidenote: Idem mos sepeliendi fere in Florida.] Mortuum autem
ponunt in foueam, quæ est in latere facta cum his quæ superius dicta sunt.
Deinde replent foueam quæ est ante foueam suam, et desuper gramina ponunt,
vt fuerant prius, ad hoc, ne locus vlterius vileat inueniri. Alia faciunt
vt dictum est. In terra eorum sunt coemeteria duo. Vnum in quo sepeliuntur
imperatores, duces et nobiles omnes: et vbicunque moriuntur, si congruè
fieri potest, illuc deferuntur. Sepelitur autem cum eis aurum et argentum
multum. Aliud est in quo sepeliuntur illi qui in Hungaria interfecti
fuerunt: multi enim ibidem occisi fuerunt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account