The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Terrarum nomina quas vicerunt sunt hæc. Kytai, Naymani, Solangi, Kara
Kytai, siue nigri Kytai, Comania, Tumat, Vourat, Caraniti, Huyur, Soboal,
Merkiti, Meniti, Baryhryur, Gosmit, Saraceni, Bisermini, Turcomani, Byleri
magna Bulgaria, Baschare, magna Hungaria, Kergis, Colona, Thorati,
Buritabeth, Parossiti, Sassi, Iacobiti, Alani, siue Assi, Obesi siue
Georgiani, Nestoriani, Armeni, Cangiti, Comani Brutachi, qui sunt Iudæi,
Mordui, Torci, Gazari, Samogedi [Sidenote: Samogedi aquilonares.], Perses,
Thoas, India minor siue Æthiopia, Yrchasi, Rutheni, Baldach, Sarthi: Aliæ
terræ sunt plures, sed earum nomina ignoramus. Vidimus etiam viros et
mulieres fere de omnibus terris supra nominatis. Hæc autem sunt nomina
Terrarum quæ eis viriliter restiterunt, nec sunt adhuc subditæ eis, India
magna, Mangia; [Sidenote: Mangia.] Quædam pars Alanorum, Quædam pars
Kytaorum, Sayi. Quandam enim ciuitatem Sayorum prædictorum obsederunt et
debellare tentauerunt. At ipsi fecerunt machinas contra machinas eorum, et
Tartarorum machinas omnes fregerunt, nec ciuitati appropinquare poterant ad
pugnam contra machinas et balistas. Tandem vnam viam sub terra fecerunt, et
prosiluerunt in ciuitatem, et alij tentabant incendere ciuitatem, alij
pugnabant. Homines autem ciuitatis vnam partem populi ad extinguendum ignem
posuerunt, et alia pars fortiter pugnabat cum hijs qui intrauerunt
ciuitatem, et multos occiderunt ex eis, et alios vulnerauerunt,
compellentes eos ad suos redire. At ipsi videntes quod nihil possent
facere, et multi homines morerentur, recesserunt ab eis. In terra
Saracenorum et aliorum vbi sunt quasi inter eos domini, accipiunt omnes
artifices meliores, et in omnibus operibus suis ponunt. Alij autem
artifices dant eis de opere suo tributum. Segetes omnes condunt in horreis
dominorum: et vnicuique vnum pondus satis modicum dant in die: nihil aliud
nisi ter in septimana modicum quid de carnibus eis prebent. Et illi hoc
tantum artificibus faciunt qui in ciuitatibus commorantur. Item quando
dominis placet iuuenes omnes accipiunt, et post se cum omnibus famulis suis
ire cogunt: qui de cætero certo sunt numero Tartarorum; immo potius de
numero captiuorum: quia etsi inter ipsos sunt numerati, non tamen habentur
in reuerentia sicut Tartari; sed habentur pro seruis, et ad omnia pericula
vt alij captiui mittuntur. Ipsi enim in bello sunt primi: Etiam si debet
palus vel aqua periculosa transiri, eos oportet primo vadum tentare. Ipsos
est etiam necesse operari omnia quæ sunt facienda. Ipsi etiam si in aliquo
offendunt, vel si non obediunt ad nutum, vt asmi verberantur. Et vt
breuiter dicam, modicum quid manducant, et etiam modicum bibunt, et pessime
induuntur; nisi forte aliquid possunt lucrari, nisi sunt aurifabri et alij
artifices boni. Sed aliqui tam malos dominos habent, quod nihil eis
dimittunt, nec hadent tempus præ multitudine operum dominorum, vt sibi
aliquid operentur, nisi furentur sibi tempus, quando forsitan debent
quiescere vel dormire.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account