The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Et hoc si vxores vel propriam stationem permittuntur
habere. Alij autem qui tenentur in domo pro seruis omni miseria sunt
repleti. Vidi enim eos ire in bracis sæpissime, et toto corpore nudos in
maximo solis ardore. Et in hyeme patiuntur maximum frigus. Vidimus etiam
aliquos pedicas et digitos manuuni de magno frigore perdidisse. Audiuimus
etiam alios esse mortuos, vel etiam de magno algore quasi in omnibus
membris inutiles esse, factos.
Quomodo bello occurratur Tartaris. Cap. 8.
Dicto de terris, quæ obediunt eis, supponendum est quomodo bello occurratur
eisdem. Quod videtur nobis hoc modo dicendum. Primo scribendum est quid
intendunt. Secundo de armis et ordinatione acierum. Tertio quomodo
occurratur astutijs eorum in congressione. Quarto de munitione castrorum et
ciuitatum. Quinto quid faciendum sit de captiuis eorum. Intentio Tartarorum
est subijcere sibi totum mundum si possunt. Et de hoc Cyngischan habent
mandatum, sicut superius dictum est. Idcirco eorum imperator sic in literis
suis scribit: "Dei fortitudo, Omnium imperator." Et in superscriptione
sigilli sui hoc habet: "Dominus in coelo, et Cuynch Chan super terram. Dei
fortitudo, omnium hominum imperatoris sigillum." Et ideo cum nullis
hominibus faciunt pacem, vt dictum est, nisi forte se in eorum manibus
tradunt. Et quia excepta Christianitate nulla est terra in orbe quam
timent, idcirco se ad pugnam præpararunt contra nos. Vnde nouerint vniuersi
quod nobis existentibus in terra eorum in solenni curia, quæ iam ex
pluribus annis indicta erat, fuimus, vbi elegerunt Cuynch imperatorem in
presentia nostra, qui in lingua eorum dicitur Chan. Qui Cuynch Chan
prædictus erexit cum omnibus principibus vexillum contra ecclesiam dei et
Romanum imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos
occidentis, nisi forsan facerent ea, quæ mandat Domino Papæ, et potentibus
ac omnibus Christianorum populis Occidentis: quod nulla ratione faciendum
est: tum, propter nimiam seruitutem et intolerabilem, quæ est hactenus
inaudita, quam vidimus oculis nostris, in quam redigunt omnes gentes sibi
subiectas: tum propterea quod nulla in eis est fides: nec potest aliqua
gens confidere in verbis eorum: quia quicquid promittunt non obseruant,
quando vident sibi tempora fauere: et subdoli sunt in omnibus factis et
promissis eorum. Intendunt etiam delere omnes principes, omnes nobiles,
omnes milites de terra, vt superius dictum est: sed hoc faciunt subdole et
artificiosem subditos suos. Tum etiam quia indignum est quod Christiani
subdantur eisdem, propter abominationes eorum, et quia in nihilum redigitur
cultus dei, et animæ pereunt, et corpora vltra quam credi possit
multitudine affliguntur. In primo quidem sunt blandi, sed postea vt scorpio
cruciant et affligunt. Tum quia pauciores sunt numero, et corpore
debiliores quam populi Christiani. In prædicta autem curia sunt bellatores
et principes et exercitus assignati. De decem hominibus mittuntur tres cum
familijs eorum, de omni terra potestatis eorum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account