The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Vnius exercitus debet
intrare per Hungariam: secundus per Poloniam. Veniunt autem pugnaturi
continue octodecem annis. Tempus est etiam eis assignatum. In Martio an.
Dom. 1247, si de terra sua mouebunt. Venient autem in tribus vel in quatuor
[Marginal note: Forte mensibus.] annis vsque ad Comaniam. De Comania autem
insultum facient in terras superius annotatas. Hæc omnia firma sunt et
vera, nisi dominus aliquod impedimentum pro sua gratia faciat eis. Sicut
fecit quando venerunt in Hungariam et Poloniam. Debebant enim procedere
tunc pro certo triginta annis. Sed interfectus fuit tunc imperator eoram
veneno: et propter hoc quieuerunt à prelijs vsque nunc. Sed modo, quia
positus est imperator de nouo, iterum se de nouo ad pugnam incipiunt
præparare. [Sidenote: Tartari proponunt inuadere Liuoniam at Prussiam.]
Adhoc sciendum est, quod imperator dixit ore suo, quod vellet mittere
exercitum in Liuoniam et Prussiam. Et quoniam omnem terram volunt delere
vel in seruitutem redigere, quæ seruitus est intolerabilis nostræ genti, et
superius dictum est: Occurrendum est igitur eis in bello. Sed si vna
prouincia non vult alteri opem ferre, terra illa delebitur contra quam
pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt pugnabunt contra aliam terram;
et in acie erunt primi. Si male pugnant occidentur ab eis: Si autem bene,
ipsos cum promissis adulationibus tenent: et etiam vt ab ipsis non fugiant
promittunt eis quod facient eos dominos magnos et post hoc quando securi
esse possunt de ipsis, vt non redeant, faciunt eos infoelicissimos seruos.
Ac de mulieribus quas volunt in concubinas tenere pro seruitijs faciunt
illud idem. Et ita cum hominibus deuictæ prouinciæ destruunt aliam terram.
Nec est aliqua prouincia quæ per se possit resistere eis: quia de omni
terra potestatis eorum, vt dictum est homines congregint ad bellum. Vnde si
Christiani seipsos et suam terram et Christanitatem volunt seruare, oportet
quod in vnium conueniant reges, principes et barones, et terrarum rectores,
et mittant de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam ipsi
incipiunt in terras diffundi. Quoniam postquam incipiunt spargi per terras,
vndique homines quærunt, et nullus congrue auxilium alteri potest præbere:
quoniam ipsi cateruatim vndique quærunt homines et occidunt. Et si claudunt
se in castris, ponunt tria millia vel quatuor millia hominum contra castrum
vel ciuitatem, qui obsideant eam; et ipsi nihilominus diffunduntur per
terras homines occidentes. Quicunque autem volunt pugnare cum eis, hæc arma
debent habere. Arcus bonos et fortes, et balistas quas multum timent, et
sagittas sufficientes: et bonum dolabrum de bono ferro, et scutum cum longo
manubrio. [Sidenote: Temperamentum ferri.] Ferramenta sagittarum de arcu
vel de balista debent, vt Tartari, quando sunt calida, temperari in aqua
cum sale mixta, vt fortia sint ad penetrandum arma eorum. Gladios et etiam
lanceas cum vnco, qui valeant ad trahendum eos de sellis: quia de eis
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account