The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Super caput vero habent vnum quid rotundum de
viminibus vel de cortice factum, quod in longum protenditur ad vnam vlnam,
et in summitate desinit in quadrum: et ab imo vsque ad summum in
amplitudine semper crescit, et in summitate habet virgulam vnam longam et
gracilem de auro vel de argento seu de ligno, vel etiam pennam: et est
assutum super vnum pileolum, quod protenditur vsque ad humeros.
Instrumentum prædictum est tectum de buccaramo, siue purpura vel
baldaquino: sine quo instrumento coram hominibus nunquam vadunt, et per hoc
ab alijs mulieribus cognoscuntur. Virgines autem et iuuenes mulieres cum
magna difficultate à viris suis possunt discerni: quum per omnia vestiuntur
vt viri. Pileola habent alia quàm aliæ nationes, quorum formam
intelligibiliter describere non valemus. [Sidenote: Tabernacula.] Stationes
rotundas habent in modum tentorij præparatas, de virgis et baculis
subtiliter factas. Supra vero in medio rotundam habent fenestram vnde lumen
ingreditur, et vt possit fumus exire: quia semper in medio ignem faciunt.
Parietes autem et tecta filtro sunt cooperta. Ostia etiam de filtro sunt
facta. Quædam stationes sunt magnæ, quædam paruæ, secundum dignitatem et
hominum paruitatem. Quædam soluuntur subito et reparantur et super somarios
deferuntur. Quædam dissolui non possunt, sed in curribus deferuntur.
Minoribus autem in curru ad deferendum vnus bos; maioribus tres vel
quatuor, vel etiam plures, vel quod est magis, sufficiunt ad portandum.
[Sidenote: Opes in pecore.] Quocunque vadunt siue ad bellum, siue alias,
semper illas deferunt secum. In animalibus sunt diuites valde: in camelis,
bobus, ouibus, capris, et equis. Iumentorum tantam habent multitudinem,
quantam non credimus habere totum mundum. Porcos et alias bestias minime
habent.
De cultu et de hijs quæ credunt esse peccata, et de diuinationibus et ritu
funeris eorum, et de purgationibus suorum peccatorum. Cap. 3.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account