The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
Quid ais tu, qui facis Constantinum dicentem Petrum et Paulum beatos,
Silvestrum vero cum adhuc vivit beatissimum, et suam qui paulo ante
fuisset ethnicus iussionem sacram? Tantane conferenda sunt pro
luminaribus continuandis, ut totus orbis terrarum fatigetur? At quae
ista praedia sunt, praesertim “possessionum”? Praediorum possessiones
dicere solemus, non “possessionum praedia.” Das praedia, nec quae praedia
explicas. Ditasti diversis rebus, nec quando, nec quibus rebus ostendis.
Vis plagas orbis a Silvestro disponi, nec pandis quo genere disponendi.
Concessisti haec antea? Cur te hodie incoepisse significas honorare
ecclesiam Romanam et ei privilegium concedere? Hodie concedis; hodie
ditas? Cur dicis “concessimus” et “ditavimus”? Quid loqueris, aut quid
sentis, bestia? Cum fabulae machinatore mihi sermo est, non cum optimo
principe Constantino.
Sed quid in te ullam prudentiam, ullam doctrinam requiro, qui nullo
ingenio, nulla litteratura es praeditus; qui ais “luminariorum” pro
luminarium, et “orientalibus transferri regionibus” pro eo quod est
ad orientales transferri regiones? Quid porro? Istaene sunt quattuor
plagae? Quam orientalem numeras? Thraciamne? At, ut dixi, vergit ad
septentrionem. An Iudaeam? At magis ad meridiem spectat, utpote vicina
Aegypto. Quam item occidentalem? Italiamne? At haec in Italia gerebantur,
quam nemo illic agens occidentalem vocat; cum Hispanias dicamus esse
in occidente; et Italia hinc ad meridiem illinc ad arcton magisquam
ad occidentem vergit. Quam septentrionalem? An Thraciam? At ipse ad
orientem esse vis. An Asiam? At haec sola totum possidet orientem,
septentrionem vero communem[191] cum Europa. Quam meridionalem? Certe
Africam. At cur non aliquam nominatim provinciam proferebas? Nisi forte
Aethiopes Romano imperio suberant. Et nihilominus non habent locum Asia
et Africa cum orbem terrarum in quattuor dividimus partes et nominatim
regiones singularum referimus, sed cum in tres, Asiam, Africam, Europam;
nisi Asiam pro Asiatica provincia, Africam pro ea provincia quae prope
Gaetulos[192] est, appellas, quae non video cur praecipue nominentur.[193]
Sicine[194] locutus esset Constantinus, cum quattuor orbis plagas
exsequitur,[195] ut has regiones nominaret, ceteras non nominaret; et a
Iudaea inciperet, quae pars Syriae numeratur et quae amplius Iudaea non
erat, eversa Hierosolima, fugatis et prope exstinctis[196] Iudaeis, ita
ut credam vix aliquem in sua tunc patria remansisse, sed alias habitasse
nationes? Ubi tandem erat Iudaea, quae nec Iudaea amplius vocabatur,
ut hodie videmus illud terrae nomen exstinctum? Et sicut exterminatis
Chananeis Chananea regio desiit appellari, commutato nomine in Iudaeam
a novis incolis, ita exterminatis Iudaeis et convenis gentibus eam
incolentibus desierat Iudaea nominari.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account