The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of ConstantineValla, Lorenzo
History
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine
Valla, Lorenzo
Church and state -- Holy Roman Empire; Constitutum Constantini; Popes -- Temporal power -- Early works to 1800
Nuncupas Iudaeam, Thraciam, insulas; Hispanias vero, Gallias, Germanos
non putas nuncupandos, et cum de aliis linguis loquaris, Hebraea, Graeca,
barbara, de ulla provinciarum Latino sermone utentium non loqueris.
Video: has tu ideo[197] omisisti, ut postea in donatione complectereris.
Et quid non tanti erant tot provinciae occidentis, ut continuandis
luminaribus suppeditarent sumptus, nisi reliquus orbis adiuvaret?
Transeo quod haec concedi ais per largitatem; non ergo, ut isti aiunt, ob
leprae curationem. Alioquin insolens sit, quisquis renumerationem loco
munerum ponit.
“Beato Silvestro eius vicario de praesenti tradimus palatium
imperii nostri Lateranense, deinde diadema, videlicet coronam
capitis nostri, simulque phrygium, nec non et superhumerale,
videlicet lorum quod imperiale circumdare[198] solet collum,
verum etiam chlamydem[199] purpuream, atque tunicam coccineam,
et omnia imperialia indumenta, seu etiam dignitatem imperialium
praesidentium equitum; conferentes etiam ei imperialia sceptra,
simulque cuncta signa atque banna et diversa ornamenta
imperialia, et omnem processionem imperialis culminis, et
gloriam potestatis nostrae.
“Viris etiam diversi ordinis reverendissimis[200] clericis
sanctae Romanae ecclesiae servientibus, illud culmen singularis
potentiae et praecellentiae habere sancimus, cuius amplissimus
noster senatus videtur gloria adornari, id est patricios,[201]
consules effici. Nec non in ceteris dignitatibus imperialibus
eos promulgavimus decorari. Et sicut imperialis extat decorata
militia, ita clerum sanctae Romanae ecclesiae adornari
decrevimus. Et quemadmodum imperialis potentia diversis
officiis, cubiculariorum nempe et ostiariorum[202] atque
omnium concubitorum ordinatur,[203] ita et sanctam Romanam
ecclesiam decorari volumus. Et ut amplissime pontificale decus
praefulgeat, decernimus[204] et ut clerici sancti eiusdem
sanctae Romanae ecclesiae mappulis et linteaminibus, id est
candidissimo colore decoratos equos equitent, et sicut noster
senatus calciamentis utitur cum udonibus, id est candido
linteamine illustrentur, et ita caelestia sicut terrena ad
laudem Dei decorentur.”
O sancte Iesu! Ad hunc sententias volventem sermonibus imperitis non
respondebis de turbine? Non tonabis? Non in tantam blasphemiam[205]
ultricia fulmina iaculabere? Tantumne probrum in tua familia sustines?
Hoc audire, hoc videre, hoc tamdiu conniventibus oculis praeterire potes?
Sed patiens[206] es, et multae misericordiae. Vereor tamen ne patientia
haec tua sit potius ira et condemnatio, qualis in illos fuit, de quibus
dixisti: “Et dimisi eos secundum desiderium cordis eorum, ibunt in
adinventionibus suis,” et alibi: “Tradidi eos in reprobum sensum, ut
faciant quae non conveniunt, quia non probaverunt se habere notitiam
mei.” Iube me, quaeso, Domine, ut exclamem adversus eos, et forte
convertantur.[207]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine — John Shaqi
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account